- LIBURNAE Naves
- LIBURNAE Navesunde dictae sunt, vide in voce Liburnia. Has Liburni, ut supra, qui nauticâ et priraticâ inclaruêrunt, loris suebant, Salmas. ad Solin. p. 264. Illis Romani in mari utebantur, sicut lusoriis in fluminibus: duo enim apud eos fuisle genera classium, retrodiximus. In antiquis saxis, quae Liburnas sculpatas exhibent, et supra rostra tridentia visuntur, quae fluctus scindunt in infima prorae parte. Virg. Aen. l. 5. v. 143.Convulsum remis, rostrisque tridentibus aequor.Supra illa caput tauri aut porci aut ariet is, aut alius cuiuslibet animalis prominens habetur. Pollux, l. 1. c. 9. ὑπὲρ δὲτὸ ἔμβολον δελφὶςτ ἵςταται, ὅταν ἡναῦς δελφινοφόρος ᾖ: ubi δελφινοφόρον vocat navem, quae effigiem Delphini, in ea parte stautem, pro insigni habebat; quemadmodum ταυροφοροι et κριοφόροι dicebantur, quae effigiem tauri aut ariet is habebant. Sic Pegasus, parasemon Liburnae fuit, cuius meminit Scholiastes Iuv. ubi de Trierarcho. Vide iterum Salmas. ad Solin. p. 570. ut et infra, in vocibus Parasemon et Tutela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.